NOVENA DI PREGHIERA PER IL SANTO NATALE

Presepe allestito nella Cappella Domina Nostra

VIDEO DELLA NOVENA DIRETTAMENTE DAL CANALE FACEBOOK DI RADIO DOMINA NOSTRA

DAL 16 AL 24 DICEMBRE PUOI PREGARE LA NOVENA SU RADIO DOMINA NOSTRA IN DIRETTA STREAMING

Inizio ore 21:15

I video della Novena verranno aggiunti su questo blog appena saranno disponibili online.

1° GIORNO DELLA NOVENA

Mercoledì 16 Dicembre 2020

2° GIORNO DELLA NOVENA

Giovedì 17 Dicembre 2020

3° GIORNO DELLA NOVENA

Venerdì 18 Dicembre 2020

4° GIORNO DELLA NOVENA

Sabato 19 Dicembre 2020

5° GIORNO DELLA NOVENA

Domenica 20 Dicembre 2020

6° GIORNO DELLA NOVENA

Lunedì 21 Dicembre 2020

7° GIORNO DELLA NOVENA

Martedì 22 Dicembre 2020

8° GIORNO DELLA NOVENA

Mercoledì 23 Dicembre 2020

ULTIMO GIORNO DELLA NOVENA DI NATALE E S. MESSA GREGORIANA DELLA VIGILIA DI NATALE

Giovedì 24 Dicembre 2020

Auguri di Natale di Don Enrico Roncaglia, Don Enrico Bernasconi, Don Alessandro Maria Minutella

Giovedì 24 Dicembre 2020

SANTA NOTTE DI NATALE A TUTTI VOI!

La Redazione


Dov’è il re dei Giudei che è nato? Poiché noi abbiamo visto la sua stella in Oriente e siamo venuti per adorarlo.

(Matteo 2, 2)

NOVENA DI NATALE GREGORIANA

INNO

RORATE CŒLI DESÚPER,
ET NUBES PLÚANT JUSTUM.

(da ripetere 2 volte)

NE IRASCÁRIS DÓMINE, NE ULTRA MEMÍNERIS INIQUITÁTIS:
ECCE CÍVITAS SANCTA FACTA EST DESÉRTA:
SION DESÉRTA FACTA EST:
JERÚSALEM DESOLÁTA EST:
DOMUS SANCTIFICATIÓNIS TUAE ET GLORIAE TUAE,
UBI LAUDAVÉRUNT TE PATRES NOSTRI.

RORATE CŒLI DESÚPER,
ET NUBES PLÚANT JUSTUM.

PECCÁVIMUS ET FACTI SUMUS QUAM IMMÚNDUS NOS,
ET CECÍDIMUS QUASI FÓLIUM UNIVÉRSI:
ET INIQUITÁTES NOSTRAE QUASI VENTUS ABSTULÉRUNT NOS:
ABSCONDÍSTI FÁCIEM TUAM A NOBIS,
ET ALLISÍSTI NOS IN MÁNU INIQUITÁTIS NOSTRAE.

RORATE CŒLI DESÚPER,
ET NUBES PLÚANT JUSTUM.

VÍDE, DÓMINE, AFFLICTIÓNEM PÓPULI TUI,
ET MITTE QUEM MISSÚRUS ES:
EMÍTTE AGNUM DOMINATÓREM TERRAE,
DE PÉTRA DESÉRTI AD MONTEM FÍLIAE SION:
UT ÁUFERAT IPSE JUGUM CAPTIVITÁTIS NOSTRAE.

RORATE CŒLI DESÚPER,
ET NUBES PLÚANT JUSTUM.

CONSOLÁMINI, CONSOLÁMINI, PÓPULE MEUS:
CITO VÉNIET SALUS TUA:
QUARE MOERÓRE CONSÚMERIS, QUIA INNOVÁVIT TE DOLOR?
SALVÁBO TE, NOLI TIMÉRE,
EGO ÉNIM SUM DÓMINUS DEUS TÚUS SÁNCTUS ISRAËL, REDÉMPTOR TÚUS.

RORATE CŒLI DESÚPER,
ET NUBES PLÚANT JUSTUM.

INVITATORIO

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.
(da ripetere 2 volte)

IUCUNDARE FILIA SION, ET EXULTA SATIS FILIA IERUSALEM,
ECCE DOMINUS VENIET, ET ERIT IN DIE ILLA LUX MAGNA
ET STILLABUNT MONTES DULCEDINEM
ET COLLES FLUENT LAC ET MEL, QUIA VENIET PROPHETA MAGNUS
ET IPSE RENOVABIT IERUSALEM.

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.

ECCE VENIET DEUS, ET HOMO DE DOMO DAVID SEDERE IN THRONO
ET VIDEBITIS ET GAUDEBIT COR VESTRUM.

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.

ECCE VENIET DOMINUS PROTECTOR NOSTER, SANCTUS ISRAËL,
CORONAM REGNI HABENS IN CAPITE SUO
ET DOMINABITUR A MARI USQUE AD MARE
ET A FLUMINE USQUE AD TERMINOS ORBIS TERRARUM.

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.

ECCE APPAREBIT DOMINUS, ET NON MENTIETUR:
SI MORAM FECERIT, EXPECTA EUM
QUIA VENIET ET NON TARDABIT.

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.

DESCENDET DOMINUS SICUT PLUVIA IN VELLUS,
ORIETUR IN DIEBUS EIUS IUSTITIA ET ABUNDANTIA PACIS
ET ADORABUNT EUM OMNES REGES TERRAE,
OMNES GENTES SERVIENT EI.

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.

NASCETUR NOBIS PARVULUS ET VOCABITUR DEUS FORTIS;
IPSE SEDEBIT SUPER THRONUM DAVID PATRIS SUI ET IMPERABIT;
CUIUS POTESTAS SUPER HUMERUM EIUS.

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.

BETLEHEM CIVITAS DEI SUMMI, EX TE EXIET DOMINATOR ISRAEL,
ET EGRESSUS EIUS SICUT A PRINCIPIO DIERUM AETERNITATIS,
ET MAGNIFICABITUR IN MEDIO UNIVERSAE TERRAE,
ET PAX ERIT IN TERRA NOSTRA DUM VENERIT
.

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.

Le profezie seguenti si recitano solo per la vigilia di Natale:

CRASTINA DIE DELEBITUR INIQUITAS TERRAE,
ET REGNABIT SUPER NOS SALVATORE MUNDI

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.

PROPE EST JAM DOMINUS, VENITE ADOREMUS

REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS.
(da ripetere 2 volte)

POLISALMO

LAETENTUR COELI ET EXULTET TERRA,
JUBILATE MONTES LAUDEM

EUMAPANT MONTES JUCUNDITATEM,
ET COLLES JUSTITIAM


QUIA DOMINUS NOSTER VENIET,
ET PAUPERUM SUORUM MISEREBITUR

RORATE COELI DESUPER ET NUBES PLUANT JUSTUM,
APERIATUR TERRA ET GERMINET SALVATOREM,

MEMENTO NOSTRI DOMINE,
ET VISITA NOS IN SALUTARI TUO

OSTENDE NOBIS DOMINE MISERICORDIAM TUAM,
ET SALUTARE TUUM DA NOBIS

EMITTE AGNUM DOMINE DOMINATORE TERRAE,
DE PETRA DESERTI AD MONTEM FILIAE SION

VENI AD LIBERANDUM NOS DOMINE DEUS VIRTUTUM,
OSTENDE FACIEM TUAM ET SALVIERIMUS

VENI DOMINE VISITARE NOS IN PACE,
UT LAETEMUR CORAM TE CORDE PERFECTO

UT COGNOSCAMUS DOMINE IN TERRAM VIAM TUAM,
IN OMNIBUS GENTIBUS SALUTARE TUUM

EXCITA DOMINE POTENTIAM TUAM ET VENI,
UT SALVOS FACIAS NOS

VENI DOMINE ET NOLI TARDARE,
RELAXA FACINORA PLEBI TUAE

UTINAM DIRUMPERES COELOS ET DESCENDERES,
A FACIE TUA MONTES DEFLUERENT

VENI ET OSTENDE NOBIS FACIEM TUAM DOMINE,
QUI SEDES SUPER CHERUBIM


GLORIA PATRI ET FILIO, ET SPIRITUI SANCTO

SICUT ERAT IN PRINCIPIO ET NUNC ET SEMPER,
ET IN SAECULA SAECULORUM.

AMEN

LETTURA BREVE

PRÆCÚRSOR PRO NOBIS INGRÉDITUR AGNUS SINE
MÁCULA, SECÚNDUM ÓRDINEM MELCHÍSEDECH,
PÓNTIFEX FACTUS IN ÆTÉRNUM, ET IN SECULUM
SECULI. IPSE EST REX JUSTÍTIÆ CUJUS GENERÁTIO
NON HABET FINEM.
R. DEO GRATIAS.

I N N O

EN CLARA VOX REDARGUIT,
OBSCURA QUAEQUE PERSONANS:
PROCUL FUGENTUS SOMNIA,
AD ALTO JESUS PROMICAT.

EN AGNUS AD NOS MITTITUR
LAXARE GRATIS DEBITUM:
OMNES SIMUL CUM LACRYMIS
PRECÈMUR INDULGENTIAM.

BEATUS AUCTOR SAECULI
SERVILE CORPUS INDUIT:
UT CARNE CARNEM LIBERANS
NE PERDERET QUOS CONDIDIT.

CASTAE PARENTIS VISCERA
COELESTIS INTRAT GRATIA:
VENTER PUELLAE BAJULAT
SECRETA, QUAE NON NOVERAT.

DOMUS PUDICI PECTORIS
TEMPLUM REPENTE FIT DEI,
INTACTA NESCIENS VIRUM,
CONCEPIT ALVO FILIUM.

DEO PATRI SIT GLORIA
EIUSQUE SOLI FILIO,
CUM SPIRITU PARACLITO,
IN SAECULORUM SAECULA.
AMEN

ANTIPHONÆ AD MAGNIFICAT

ECCE REX VÉNIET DÓMINUS TERRE, ET IPSE AUFERET IUGUM
CAPTIVITATIS NOSTRÆ.

O SAPIÉNTIA, QUÆ EX ORE ALTISSIMI PRODIÍSTI, ATTÍNGENS
A FINE USQUE AD FINEM, FÓRTITER SUAVITÉRQUE DISPÓNENS
ÓMNIA: VENI AD DOCÉNDUM NOS VIAM PRUDÉNTIÆ.

O ADONAI, ET DUX DOMUS ISRAÉL, QUI MÓYSI IN IGNE
FLAMMÆ RUBI APPARUÍSTI, ET EI IN SINA LEGEM DEDÍSTI: VENI AD
REDIMÉNDUM NOS IN BRÀCCHIO EXTÉNTO.

O RADIX JESSE, QUI STAS IN SIGNUM POPULÓRUM, SUPER
QUEM CONTINÉBUNT REGES OS SUUM, QUEM GENTES
DEPRECABÚNTUR: VENI AD LIBERANDUM NOS, IAM NOLI TARDARE.

O CLAVIS DAVID, ET SCEPTRUM DOMUS ISRAÉL; QUI ÀPERIS,
ET NEMO CLAUDIT; CLAUDIS, ET NEMO ÀPERIT: VENI, ET EDUC
VINCTUM DE DOMO CÀRCERIS, SEDÉNTEM IN TÉNEBRIS, ET UMBRA
MORTIS.

O ORIENS, SPLENDOR LUCIS ÆTÉRNÆ, ET SOL IUSTÍTIÆ:
VENI, ET ILLÚMINA SEDÉNTES IN TÉNEBRIS, ET UMBRA MORTIS.

O REX GÉNTIUM, ET DESIDERÀTUS EÀRUM, LAPÍSQUE
ANGULÀRIS, QUI FACIS ÚTRAQUE UNUM: VENI, ET SALVA HÓMINEM,
QUEM DE LIMO FORMÀSTI.

O EMMÀNUEL, REX ET LÉGIFER NOSTER, EXSPECTÀTIO
GÉNTIUM, ET SALVATOR EÀRUM: VENI AD SALVÀNDUM NOS,
DÓMINE DEUS NOSTER.

CUM ORTUS FÚERIT SOL DE CÆLO, VIDÉBITIS REGEM
REGUM PROCEDÉNTEM A PATRE, TAMQUAM SPONSUM DE
THÀLAMO SUO.

MAGNIFICAT

MAGNÍFICAT ÁNIMA MEA DÓMINUM,
ET EXSULTÁVIT SPÍRITUS MEUS
IN DEO SALVATÓRE MEO,
QUIA RESPÉXIT HUMILITÁTEM ANCÍLLÆ SUÆ.
ECCE ENIM EX HOC BEÁTAM ME DICENT
OMNES GENERATIÓNES,
QUIA FECIT MIHI MAGNA, QUI POTENS EST,
ET SANCTUM NOMEN EIUS,
ET MISERICÓRDIA EIUS IN PROGÉNIES ET PROGÉNIES
TIMÉNTIBUS EUM.
FECIT POTÉNTIAM IN BRÁCHIO SUO,
DISPÉRSIT SUPÉRBOS MENTE CORDIS SUI;
DEPÓSUIT POTÉNTES DE SEDE
ET EXALTÁVIT HÚMILES;
ESURIÉNTES IMPLÉVIT BONIS
ET DÍVITES DIMÍSIT INÁNES.
SUSCÉPIT ISRAEL PÚERUM SUUM,
RECORDÁTUS MISERICÓRDIÆ SUÆ,
SICUT LOCÚTUS EST AD PATRES NOSTROS,
ABRAHAM ET SÉMINI EIUS IN SÆCULA.

GLÓRIA PATRI, ET FÍLIO ET SPIRÍTUI SANCTO.

SICUT ERAT IN PRINCÍPIO, ET NUNC ET SEMPER,
ET IN SǼCULA SÆCULÓRUM.
AMEN.

ANTIPHONÆ AD MAGNIFICAT

ECCE REX VÉNIET DÓMINUS TERRE, ET IPSE AUFERET IUGUM
CAPTIVITATIS NOSTRÆ.

O SAPIÉNTIA, QUÆ EX ORE ALTISSIMI PRODIÍSTI, ATTÍNGENS
A FINE USQUE AD FINEM, FÓRTITER SUAVITÉRQUE DISPÓNENS
ÓMNIA: VENI AD DOCÉNDUM NOS VIAM PRUDÉNTIÆ.

O ADONAI, ET DUX DOMUS ISRAÉL, QUI MÓYSI IN IGNE
FLAMMÆ RUBI APPARUÍSTI, ET EI IN SINA LEGEM DEDÍSTI: VENI AD
REDIMÉNDUM NOS IN BRÀCCHIO EXTÉNTO.

O RADIX JESSE, QUI STAS IN SIGNUM POPULÓRUM, SUPER
QUEM CONTINÉBUNT REGES OS SUUM, QUEM GENTES
DEPRECABÚNTUR: VENI AD LIBERANDUM NOS, IAM NOLI TARDARE.

O CLAVIS DAVID, ET SCEPTRUM DOMUS ISRAÉL; QUI ÀPERIS,
ET NEMO CLAUDIT; CLAUDIS, ET NEMO ÀPERIT: VENI, ET EDUC
VINCTUM DE DOMO CÀRCERIS, SEDÉNTEM IN TÉNEBRIS, ET UMBRA
MORTIS.

O ORIENS, SPLENDOR LUCIS ÆTÉRNÆ, ET SOL IUSTÍTIÆ:
VENI, ET ILLÚMINA SEDÉNTES IN TÉNEBRIS, ET UMBRA MORTIS.

O REX GÉNTIUM, ET DESIDERÀTUS EÀRUM, LAPÍSQUE
ANGULÀRIS, QUI FACIS ÚTRAQUE UNUM: VENI, ET SALVA HÓMINEM,
QUEM DE LIMO FORMÀSTI.

O EMMÀNUEL, REX ET LÉGIFER NOSTER, EXSPECTÀTIO
GÉNTIUM, ET SALVATOR EÀRUM: VENI AD SALVÀNDUM NOS,
DÓMINE DEUS NOSTER.

CUM ORTUS FÚERIT SOL DE CÆLO, VIDÉBITIS REGEM
REGUM PROCEDÉNTEM A PATRE, TAMQUAM SPONSUM DE
THÀLAMO SUO.

DOMINUS VOBISCUM
ET CUM SPIRITU TUO

OREMUS.
FESTÌNA, QUÆSUMUS, DÒMINE, NE TARDÀVERIS, † ET AUXILIUM NOBIS SUPERNÆ VIRTUTIS IMPENDE; * UT ADVENTUS TUI CONSOLATIÒNIBUS SUBLEVÈNTUR, QUI IN TUA PIETATE CONFÌDUNT. QUI VIVIS ET REGNAS CUM DEO PATRE IN UNITATE SPIRITUS SANCTI, DEUS, PER OMNIA SÆCULA SÆCULORUM.

AMEN.

OMELIA DI DON ALESSANDRO MINUTELLA

ADORAZIONE EUCARISTICA

O SALUTÁRIS HÓSTIA
QUÆ CÆLI PANDIS ÓSTIUM,
BELLA PREMUNT HOSTÍLIA:
DA ROBUR, FER AUXÍLIUM.
UNI TRINÓQUE DÓMINO
SIT SEMPITÉRNA GLÓRIA,
QUI VITAM SINE TÉRMINO
NOBIS DONET IN PÁTRIA.

AMEN.

TANTUM ERGO SACRAMENTUM
VENEREMUR CERNUI
ET ANTIQUUM DOCUMENTUM
NOVO CEDAT RITUI.
PRAESTET FIDES SUPPLEMENTUM
SENSUUM DEFECTUI.
GENITORI GENITOQUE
LAUS ET JUBILATIO
SALUS, HONOR, VIRTUS QUOQUE
SIT ET BENEDICTIO.
PROCEDENTI AB UTROQUE
COMPAR SIT LAUDATIO.
AMEN.

BENEDIZIONE EUCARISTICA

ACCLAMAZIONI

BENEDICTUS DEUS.
BENEDICTUM NOMEN SANCTUM EIUS.
BENEDICTUS IESUS CHRISTUS, VERUS DEUS ET VERUS HOMO.
BENEDICTUM NOMEN IESU.
BENEDICTUM COR EIUS SACRATISSIMUM.
BENEDICTUS SANGUIS EIUS PRETIOSISSIMUS.
BENEDICTUS IESUS IN SANCTISSIMO ALTARIS SACRAMENTO.
BENEDICTUS SANCTUS SPIRITUS, PARACLITUS.
BENEDICTA EXCELSA MATER DEI, MARIA SANCTISSIMA.
BENEDICTA SANCTA EIUS ET IMMACULATA CONCEPTIO.
BENEDICTA EIUS GLORIOSA ASSUMPTIO.
BENEDICTUM NOMEN MARIAE, VIRGINIS ET MATRIS.
BENEDICTUS SANCTUS IOSEPH, EIUS CASTISSIMUS SPONSUS.
BENEDICTUS DEUS IN ANGELIS SUIS, ET IN SANCTIS SUIS.

CANTO FINALE

TOTA PULCHRA ES, MARIA
TOTA PULCHRA ES, MARIA. *
ET MACULA ORIGINALIS NON EST IN TE.
ET MACULA ORIGINALIS NON EST IN TE. *
TU GLORIA IERUSALEM.
TU LAETITIA ISRAEL. *
TU HONORIFICENTIA POPULI NOSTRI.
TU ADVOCATA PECCATORUM. *
O MARIA,
O MARIA. *
VIRGO PRUDENTISSIMA.
MATER CLEMENTISSIMA. *
ORA PRO NOBIS.
INTERCEDE PRO NOBIS. *
AD DOMINUM IESUM CHRISTUM.

Vuoi commentare il post?

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google photo

Stai commentando usando il tuo account Google. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...